monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 118, 2
Et qui difficultate urinae constringitur, et calculus in eo mollescit, et urinalia loca, quae constricta erant, aperiuntur. Contra recentem quoque lepram radicem eiusdem swerteln tunde, et sic in lac asinae pone, ut simul gerynn, et mox sagimen porci in patellam funde, et tunsam radicem cum asinae lacte ad sagimen illud in patellam pone, et fortiter simul commiscendo coque, et hoc facto, per pannum cola, et in vas liquorem excipe, ut inde unguentum habeas. Deinde fac lixiviam de cineribus elren; et qui leprosus esse incipit, scilicet cum lepra adhuc in eo recens est, lixivia ista primum corpus suum lavet, ubi lepram sentit; et deinde praedicto unguento se ibi ungat, et hoc saepe faciat, et sanabitur.